Charter Document - 03330090

Charter Document - 03330090


Charter Number: 03330090
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1238
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam hoc presens scriptum pervenerit W Dei gratia Karl episcopus salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos assensu capituli nostri dedisse concessisse et presenti carta confirmasse priori et monachis de Wederhal et priori et canonicis de Lanrec quinque marcas annuas de ecclesia de Denton inperpetuum percipiendas per manum vicarii qui pro tempore fixerit medietatem ad Pascha et medietatem ad festum sancti Michaelis quas dicti monachi et canonici equali portione divident inter se Quilibet autem vicarius successive instituendus statim post institutionem iuramento prestito dictis monachis et canonicis faciet securitatem de predictis v marcis fideliter persolvendis ad dictos terminos Ita tamen quod vacante vicaria de predicto redditu nichil eis depereat Et ut hoc scriptum nostre concessionis et confirmationis perpetue firmitatis robur optineat sigillum nostrum eidem apposuimus Dat apud Burgum sub Mora mense Octobris pontificatus nostri anno quintodecimo