Charter Document - 03330084
Charter Number: | 03330084 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H Dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hibern[ie] duci Norm[annie] Aquit[anie] et comiti And[egavie] suus W eadem gratia Karleoln episcopus salutem et prosperos ad vota successus Cupientes ea que honorem et commodum vestrum respicient pro parvitatis nostre possibilitate procurare et omnibus preceptis vestris mediante honestate nostra sicut decet obedire volentes iuxta mandatum quod per dilectum et fidelem vestrum abbatem de Bello Loco nobis mandastis licet hoc in maximum periculum tam corporis quam anime nostre faciamus mandatum beneplaciti vestri exspectamus [Colon] celsitudini vestre devote supplicantes quatinus pro Deo si placet prout dilecti et fideles vestri H cancellarius Lund et abbas de Bello Loco vobis ex parte nostra dicent quibus fidem adhibere debetis [et commendatos habere] honorem regie maiestatis vestre ac statum fame nostre habito respectu ad pontificalis ordinis dignitatem si personam nostram respicere non curaveritis illesos conservare dignemini non tradentes oblivioni si placet quod nos semper fideliter domino patri vestro et vobis adhesimus Aliquo siquidem tempore poterit servitium nostrum [forte] vobis fore necessarium et dante Domino fructuosum Super hiis igitur et omnibus aliis beneplacitum vestrum sub festinatione si placet nobis significetis Valeat excellentia vestra in Domino