Charter Document - 03330070
Charter Number: | 03330070 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Complaint |
Date: | 1224 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nobili viro domino et amico karissimo H de Burgo iusticiario Anglie suus W Dei gratia Karleol episcopus salutem et tam devotam quam debitum in omnibus famulatum Noveritis quod cum venissemus Ebor ad partes nostras properando accessit ad nos Officialis noster nobis referens quod dominus Dunelm expulsis eodem et servientibus nostris possessione ecclesiarum quam antecessores domini regis ecclesie Karleoln contulerunt quam nos prius spoliaverat et postea ad instantiam domini regis et vestri fere coram omnibus magnatibus Anglie nobis illam apud Bedeford reformavit nos iterum spoliaverit unde in continenti ad eum propter hoc accedere decrevimus et cum ipsum apud Auclent in nativitate beate Virginis venissemus licet cum maxima difficultate vix tamen impetravimus ut blada nostra possemus colligere usque in crastinum sancti Micahelis ita tamen quod tunc compareamus coram eo in sinodo sua voluntatem suam audituri licet aliquam causam dicte spoliationis nobis non ostenderat Quapropter vobis supplicamus attentius quatinus moleste non feratis [quod] ad supradictum diem ad secrarium domini regis ad cuius custodiam una cum venerabilibus fratribus Lund et Roffen episcopis per nos sumus deputati venire non possumus rogantes quatinus si placet eidem domino Dunelm se bene velitis ut supradictas ecclesias nobis in pace dimittat et ne impediat nos quo minus servitio [domini regis] nostro libere possimus vacare et ad nos cum festinatione venire in exaltatione vero sancte Crucis dante Domino apud Karleol erimus et taliter super agendis domini regis ordinabimus ibidem quod de statu partium [illarum] non erit vobis in aliquo timend quicquid forte aliqui predicent Beneplacitum etiam vestrum nobis in omnibus secure signetis promtos enim et paratos nos invenietis ad mandata vestra exequenda Valete