Charter Document - 03330069
Charter Number: | 03330069 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Report |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nobili viro domino et amico karissimo domino H de Burgo iusticiario Anglie W Dei gratia Karl episcopus salutem et promtam ad beneplacita voluntatem Noveritis quod dominus Colon post recessum domini N de Mol veniens Colon pulcriorem vultum quam unquam nobis exhibuit et hilariorem nobis pretendens blande nos consolatus est dicens non esse nobis timendum super processu negotii circa quod laboravimus occasione litterarum domini imperatoris quas per predictum dominum N domino regi transmisimus Post susceptionem enim illarum litteras magistri Hospitalis Alemannorum et B de Horstmar suscepit ex quarum tenore didicit evidenter quod non est timendum quin dictum negotium ad optatum perducetur effectum et quod dominus imperator negotium illud non suspendit nisi quia pro arduis negotiis suis que tunc inter dominum papam et ipsum vertebantur tractacioni negotii predicti non potuit vacare Quoniam autem prefatum negotium maiorem quam credebamus capit dilationem expedit domino regi ut ad eum veniamus Nos etiam procurabimus quod quando placuerit domino regi cum gratia et bona voluntate domini Colon recedere poterimus licet pro magno desiderio quo versatur circa promotionem sepedicti negotii multum displiceat ei si nos recedamus antequam nuntii sui de domino imperatore revertantur Quapropter dominationi vestre supplicamus [attentius] quatinus placeat vobis ut in Angliam redeamus Nos enim promti erimus et parati si opus fuerit iuxta voluntatem domini regis et [vest]ram partes Alemannie vel alias pro negotiis domini regis adeundi Valete in Domino