Charter Document - 03330059

Charter Document - 03330059


Charter Number: 03330059
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220 - 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia Karl episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et assensu capituli Karl ecclesie concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse abbati et conventui sancte Marie Ebor omnes possessiones et pensiones omnium ecclesiarum suarum in diocesi Karleol constitutarum quas habuerunt in eadem diocesi ante consecrationem nostram habendas et pacifice possidendas imperpetuum cum omni integritate et statu sicut eas unquam plenius habere et percipere consueverunt Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetue firmitatis robur optineat hoc presens scriptum sigilli nostri appositione una cum sigillo capituli Karl ecclesie communimus Qui vero presentis pagine tenorem aliquando infirmare presumpserint noverint se sententiam excommunicationis incursuros Hiis testibus Rogero decano magistris I Romano et W de Lanum canonicis Ebor magistro A officiali magistro G de Louther Thoma de Wiltun et aliis