Charter Document - 03330058
| Charter Number: | 03330058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1219 - 1223 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia Karleolen episcopus venerabilibus fratribus in Cristo Roberto abbati et conventui sancte Marie Ebor salutem eternam in Domino Quoniam plerumque contingit per incuriam necgligenter administrantium in ecclesiis [vel] quod peius est per dilapidationem perperam agentium officia prelatorum in eis alienationes possessionum et rerum ecclesiasticarum in enormem fiant lesionem piorum locorum atque ea que ad sustentationem pauperum et peregrinorum et deservientium in eis devotione fidelium sacris cenobiis conferuntur in usus alios qui potius salutem animarum impediant quam promoveant minus licite transferuntur Cum autem vacante sede Karleolen ecclesie multa in eodem episcopatu sint perpetrata et que fieri debuerant inprudenter omissa nos reformationi matricis ecclesie non solum vacare studentes verum et aliarum universitati et precipue religiosorum utilitati providentes optamus aliena revocare collapsa reparare et que negligenter a matricibus ecclesiis sunt separata annuente Domino ex iniuncto nobis officio cupimus resarcire Eapropter karissimi fratres in Cristo attendentes devotionem vestram et religiositatem et caritativam in recipiendis hospitibus liberalitatem quam indesinenter habundantius exhibetis concedimus vobis ut ecclesias de Apelby sancti Michaelis et sancti Laurentii quas vobis in proprios usus predecessor noster bone memorie Adelwaldus Karl episcopus cum omnibus libertatibus et pertinendis earundem vobis concessit sicut in originalibus literis quas ab eodem episcopo recepistis et habetis plenius continetur vobis nihilominus de communi assensu capituli nostri Karl presenti scripto perpetuo confirmamus habendas et pacifice possidendas in usus proprios salvo iure diocesano ita tamen ut domus de Wederhal nomine universitatis vestre easdem in proprios usus possideat salvis tamen consuetis pensionibus quas de eisdem ecclesiis percipere consuevistis et ministraturi in eis nobis et successoribus nostris vicarii idonei a vobis presententur qui de bonis ipsarum ecclesiarum congruam recipiant sustentationem Ita scilicet quod vicarius in ecclesia sancti Michaelis recipiat quinque marcas et vicarius in ecclesia sancti Laurentii percipiat vi marcas Et ipsi vicarii iura episcopalia et archidiaconalia persolvent et honeste ecclesiis deservient Hiis testibus B priore Karl magistro Adam officiali domino W capellano et aliis
