Charter Document - 03330043

Charter Document - 03330043


Charter Number: 03330043
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus has literas visuris vel audituris Hug[o] Dei gratia Karl episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu de assensu capituli Karl concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse priori et conventui de Cuningesheved ecclesiam de Overton cum omnibus pertinentiis suis in proprios usus perpetuis temporibus plene possidendam ita quod vicarium idoneum nobis et successoribus nostris representent qui nobis et successoribus nostris de spiritualibus ill[is] autem de temporalibus respondeat qui etiam competentem habeat vicariam sicut melius inter eos conveniet Et ut hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus B priore Karl Thoma filio Iohannis tunc vicec[omite] Cumberland Hugone de Pleissiz tunc constabulario Karli Willelmo de Yrebi magistro A de Kirkebi tunc offic[iali] Karl magistro G persona de Louthr magistro Philippo de Ardena persona de Roubir magistro Thoma de Denton Adam de Aspatric tunc decano Karli Alano de Caldebec tunc decano Alredal Udardo clerico et aliis