Charter Document - 03330010
Charter Number: | 03330010 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1135 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ael[waldus] Dei gratia Carleol episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus in Cristo salutem et orationes Notum sit omnibus et videntibus et audientibus has literas me dedisse et concessisse decanatui Ebor et Willelmo decano et omnibus eius in decanatu successoribus decimas molendinorum de Pokelinton et de dominio meo et de tota socha sic enim fuit provisum et constitutum a rege Henrico constitutum autem et confirmatum est de omni possessione debere decimas dari tam in molendinis quam in rebus aliis Ideoque auctoritate apostolica et nostra per excommunicationis sententiam prohibemus ne aliquis has decimas molendinorum auferre et diminuere presumat regia tantum dignitate excepta in qua nullam dare presumimus sententiam Valete