Charter Document - 03329135
Charter Number: | 03329135 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Octobonus miseratione divina Sancti Adriani diaconus cardinalis apostolice sedis legatus venerabili patri episcopo Dunelm salutem in salutis auctore Cum sanctissimus pater dominus Clemens papa iiii turbationem incliti regni Anglie sedula cogitatione considerans nos pro ipsius regni status reformatione commisso nobis ibi ac in regno Scotie Wallie et Ybernie plene legationis officio de fratrum suorum consilio duxerit destinandos nosque velimus super ipsius regni reformationem gratum deo et ipsi regno utilem vobiscum habere tractatum paternitati vestre qua fungimur auctoritate mandamus quatinus in crastino beati Andre apostoli proximo venturo vestram nobis apud Lond presentiam commodetis Volumus etiam ut capitulo vestro quod in predictis loco et termino per procuratorem idoneum coram nobis compareant auctoritate nostra iniungere procuretis Diem vero receptionis presentium et quicquid super predictis facere vobis continget per vestras patentes litteras de verbo ad verbum harum seriem continentes nobis quantotius fideliter intimetis Dat Cant kal Novembris pontificatus domini Clementis pape iiii anno primo