Charter Document - 03329068

Charter Document - 03329068


Charter Number: 03329068
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1070 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Thomas dei gratia Ebor archiepiscopus omnibus archiepiscopis episcopis et abbatibus per Angliam tam constitutis quam inposterum successuris et omnibus sibi in Ebor archiepiscopis successuris inperpetuum salutem Cum nostrum sit officium omnibus prestare pietatis obsequium his tamen maxime sanctorum dei debemus obsequium nostre devotionis impendere a quibus constat nos peculiare muneris beneficium percepisse Nos quidem dei flagello castigati et febrium languoribus per biennium modo incredibili exusti cum omnes medici solius mortis exitum nobis prominere promitterent nil unquam fuit in quo continue noxam egritudinis temperarent Per visum ergo commonitus ad tumbam sancti Cuthberti gemens et fremens pernoctavi qui morbo simul et omne fatigatus dum sompnum surripui in visu mihi beatus Cuthbertus astitit qui manu sua singula mea menbra explorando de infirmitate mea percurrens mox evigilantem ab omni infirmitate sanum reddidit et me sibi in omnibus devotum fore et quecumque in mea dioecesi ipse vel sui possessuri essent ab omni fatigatione secura et libera esse precepit Quibus beati confessoris adiutus beneficiis eo ei et suis devotior extiti quo maiora persolvere debui Willelmus interim Dunelm episcopus de sede apostolica litteras Gregorii pape vii ad Willelmi regis concilium apud Westmon deferens canonicos de ecclesia sua amovere et monachos substituere omnium consensu impetravit Quibus plurimum gavisus ex precepto prefati pape et ex imperio domini regis Willelmi et beati Cuthberti amore debito subscriptas libertates sancto Cuthberto et eius episcopo et omnibus monachis ei servituris consensu et permissione capituli Ebor et totius synodi confirmatione dedi concessi et presenti carta confirmavi et post manu propria super altare sancto Cuthberto obtuli Sciant igitur tam presentes omnes quam futuri quod ego Thomas Ebor archiepiscopus ex precepto pape Gregorii vii et confirmatione domini regis Willelmi sub testimonio universalis Anglorum concilii et consensu Ebor capituli do et concedo deo et sancto Cuthberto et omnibus eius episcopis successuris et omnibus monachis inposterum ibidem futuris ut omnes ecclesias quascumque in presenti in diocesiana parrochia mea possident vel inposterum canonice adquirere poterint concessione regum largitione fidelium vel edificaverint in proprio fundo terrarum liberas et quietas omnino inperpetuum a me et omnibus successoribus meis ab omnibus que ad me vel ad successores meos pertinent Quare volo et precipio ut omnes ecclesias suas in manu sua teneant et quiete eas possideant et vicarios suos in eis libere ponant qui mihi et meis successoribus de cura tantum intendant animarum ipsis vero de omnibus ceteris beneficiis elemosinarum Concedo insuper confirmo et precipio ut tam ipsi quam ipsorum vicarii liberi et quieti inperpetuum sint ab omni redditu sinodali et ab omnibus auxiliis gravaminibus vel redditibus exactionibus vel hospiciis tam a me quam ab decanis archidiaconis vel omnium nostrorum vicariis et ministris Sub anathemate etiam prohibeo ne aliquis ulterius ipsos vel eorum clericos aliqua sub occasione fatiget vel ad sinoda vel capitula ire nisi velint sponte conpellat Sed siquis erga eos vel suos aliquam querelam habuerit ad curiam sancti Cuthberti Dunelm veniat ut ibi qualem debuerit rectitudinem percipiat Omnes enim libertates et dignitates quas ego et mei sequaces in ecclesiis propriis vel terris nostris possederimus ipsis et sancto Cuthberto in omnibus ecclesiis et terris suis libere inperpetuum concedimus et absque omni tergiversatione sive calumpnia a me meisque successoribus liberas et quietas confirmamus Testificamur auctoritati et donationi patris nostri Gregorii pape vii et confirmationi regis Willelmi de libertatibus quas prefate ecclesie sancti Cuthberti in pleno concilio apud Westmon concesserunt et quas prioribus et monachis ipsius ecclesie contulerunt Nam post privilegium Willelmi fratris nostri Dunelm episcopi tam ego quam Lanfrancus Cantuar archiepiscopus litteris nostris subscripsimus et sigillis propiis concessimus et confirmavimus videlicet ut sedes episcopalis una cum beati confessoris corpore cum omni integritate ipsius episcopatus inviolabiliter permaneat Cuius dioecesis ita protenditur et definitur tota terra que est inter Tese et Tine Northumbr Thevietedale Tindale Karleol Weredale cum ecclesia de Hesteldesham et omni parrochia pertinenti et ecclesia Lindisfarn ubi antiquitus episcopatus extiterat In omni etiam terra sancti Cuthberti quam episcopi vel monachi iuste adquirere poterint vel in presenti possident rectitudines omnes consuetudines et libertates que ad regis coronam pertinent tam papa prefatus quam rex Willelmus eis concesserunt liberas et quietas omnino et ubique in regno Anglorum ab omni servitio perpetuis temporibus confirmaverunt Willelmus vero Dunelm episcopus in eodem concilio auctoritate predicti pape et regis confirmatione de terris episcopatus sui monachis tribuit et futuris prioribus in ecclesia ipsa sedile abbatis in sinistro choro concessit et omnes vices et dignitate abbatis eis contulit Quicquid etiam decanus Ebor sub archiepiscopo obtinuerit prior Dunelm sub episcopo libere possidebit et sinoda et capitula absente episcopo tenebit et collateralis episcopi dextere in omnibus erit et ipsius ecclesie archidiaconis preerit et presidebit et primum locum et vocem in episcopi electione et ceteris omnibus libere et quiete possidebit Prior vero communi fratrum consilio eligatur et nisi rationabili causa exigente et conventu ipsum meritis suis exigentibus refutante minime deponetur et tam interius quam exterius omnis causa cum ipsius et fratrum consilio libere disponatur et nullum omnino auxilium de ecclesiis eorum vel terris ab aliquo episcoporum exigatur Hec omnia presenti carta confirmamus et testificando roboramus et perpetuis temporibus inviolabiliter fore rata precepimus Si quis igitur in posterum hanc nostre auctoritatis cartam in aliquo diminuere vel temerare presumpserit auctoritate beati Petri apostoli et prefati pape Gregorii et mea Thome archiepiscopi nisi digne correxerit a dei regno separetur et perpetuo anathemate condemnetur Amen Valete in domino