Charter Document - 03321006
Charter Number: | 03321006 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f274v) Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f125v) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmon in crastino animarum anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo coram Thoma de Muleton Willelmo de Culeworth Iohanne de Kyrkeby et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Ricardum episcopum Dunelm et Thomam priorem Dunelm querentes et Walterum Bech impedientem de advocatione ecclesie de Waldneweton unde assisa ultime presentationis summonita fuit coram eis in prefata curia Scilicet quod prefatus Walterus remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis dictis episcopo et priori et eorum ecclesie de Dunelmo et eorum successoribus totum ius et clamium quod habuit vel habere potuit in predicta advocatione imperpetuum Et dicti episcopus et prior receperint dictum Walterum et heredes suos in omnibus beneficiis que decetero fient in ecclesia eorum de Dunelmo