Charter Document - 03320240
Charter Number: | 03320240 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register I (fi28v) |
Charter:
Robertus permissione divina episcopus Dunelmens dilectis filiis priori et monachis de Fynchall nostre diocesis salutem gratiam et benedictionem Licet officii nostri debitum suasi pietatis exposcat ut necessitatem pacientibus succurrere debeamus et alienam inopiam paterno affectu propriam reputare illorum precipue calamitati et inopie credimus succurrendum qui relictis huius seculi rebus spretaque voluntate propria se et sua deo et eius obsequio totaliter dedicantes ob divine contemplationis suavitatem se ad sanctum religionis ortum toto cordis desiderio converterunt Cum igitur ad vite necessaria vobis domus vestre non suppetant facultates et nichilominus propter hospites et pauperes ad dictam domum multociens confluentes quibus humanitatis subsidia exhibentur vos subire oporteat onera expensarum quod experti fuimus dum in minori essemus officio et fide perpendimus oculata nos ad relevandam vestre paupertatis sarcinam et huius onera supportanda volentes vobis paterna solicitudine subvenire ecclesiam beati Michaelis de Midelham Dunelm diocesos vacantem per resignationem Petri de Monte Cuto quondam rectoris eiusdem in qua religiosi viri [] prior et conventus monasterii Dunelmens ius optinent patronatus vobis et dicte domui vestre de Fynchall inperpetuum vestris et successorum vestrorum usibus cum omnibus suis iuribus et pertinentiis in augmentum quinque monachorum de expresso consensu et unanimi voluntate dictorum [] prioris et totius conventus Dunelmens auctoritate pontificali et divine pietatis intuitu deputamus ipsamque vobis in usus proprios pro ampliando divini nominis cultu et operibus pietatis habundancius exercendis concedimus et donamus de gratia speciali Ita quod in dicta domo de Fynchall de cetero sint quindecim monachi deo et ecclesie predicte perpetuis temporibus servientes et ritum et consuetudinem ac regulares observancias monasterii Dunelm cuius cella et filia dicta domus de Fynchall esse dinoscitur prefati monachi de Fynchall teneant et observent Ceterum quia porcio vicarii assignata in dicta ecclesia adeo est tenuis et exilis quod ad onera incumbencia vicarius non sufficit supportanda nos de dictorum prioris et conventus expresso consensu et voluntate unanimi ordinamus et de voluntate et consensu omnium quorum interest auctoritate ordinaria diffinimus quod vicarius qui nunc in dicta ministrat ecclesia et omnes et singuli sui successores qui in ea futuris temporibus ministrabunt habeant et percipiant singulis annis in augmentum dicte vicarie quinque marcas de decimis garbarum ville de Gaymondeway quas rector ecclesie supradicte ante istam nostram concessionem et ordinacionem percepit seu percipere consuevit Vicarius vero qui pro tempore fuerit pensionem debitam sacriste Dunelm singulis annis persolvet et omnia onera ordinaria archidiaconalia et episcopalia sustinebit Nolumus autem quod porcio vicarii quam hactenus percepit vel percipere consuevit ratione presentis augmentationis nostre in aliquo minuatur Prior et conventus Dunelm ad dictam vicariam quotiens ipsam vacare contigerit personam ydoneum nobis et nostris successoribus presentabunt per nos et successores nostros canonice instituendum In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro et sigillo capituli ecclesie Dunelm fecimus communiri auctoritate potestate et dignitate ecclesie Dunelm et nostra ac successorum nostrorum in omnibus et per omnia semper salvis Dat apud Derlington iii non Octobris anno domini MCC septuagesimo octavo pontificatus nostri quarto