Charter Document - 03320235
Charter Number: | 03320235 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Durham Cathedral Archive - Cartulary IV (f21r) Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f7v) |
Charter:
Universis ad quorum notitiam presentes littere pervenerint Robertus permissione divina episcopus Dunelm salutem in domino Ad vestre universitatis notitiam per presentes volumus pervenire quod nos cartam et concessionem bone memorie domini Philippi predecessoris nostri non cancellatum non abolitam nec in aliqua sui parte viciatam inspeximus in hec verba [] Nos vero dictam concessionem in tam pios usus factam ratam habentes et firmam ipsam auctoritate pontificali confirmamus decernentes eam pro nobis et successoribus nostris perpetuis temporibus valituram In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari Dat apud Fenwyk xii kal Octobris anno domini MCCLXX quinto et pontificatus nostri primo
Markups
Names Markup:
Universis ad quorum notitiam presentes littere pervenerint Robertus permissione divina episcopus Dunelm salutem in domino Ad vestre universitatis notitiam per presentes volumus pervenire quod nos cartam et concessionem bone memorie domini Philippi predecessoris nostri non cancellatum non abolitam nec in aliqua sui parte viciatam inspeximus in hec verba []embed Nos vero dictam concessionem in tam pios usus factam ratam habentes et firmam ipsam auctoritate pontificali confirmamus decernentes eam pro nobis et successoribus nostris perpetuis temporibus valituram In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari Dat apud Fenwyk xii kal Octobris anno domini MCCLXX quinto et pontificatus nostri primo