Charter Document - 03320229

Charter Document - 03320229


Charter Number: 03320229
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquitannie R permissione divina ecclesie Dunelm minister humilis salutem et felices ad vota successus in eo per quem reges regnant et principes dominantur Excellentie vestre notum facimus per presentes quod Beatrix de Witefeld mulier Robertus filius eius et Willelmus presbiter de eadem nostre diocesis propter eorum multiplicatam contumaciam et manifestam offensam excommunicationis sententia per nos auctoritate ordinaria innodantur in qua non solum per xl dies set etiam per plures annos animo indurato dampnabiliter perstiterunt et adhuc persistere non formidant claves ecclesie contempnendo Regiam igitur maiestatem subnixis precibus exoramus vobis humiliter supplicantes quatinus indevotionem dictorum excommunicatorum et proterviam per brachium seculare iuxta regni vestri consuetudinem compescentes ipsos ad satisfaciendum deo et ecclesie potestate regia dignemini cohercere Conservet deus excellentiam vestram incolumen per tempora diuturna Dat apud Aucland xviii kal Maii anno domini MCC septuagesimo nono