Charter Document - 03320225
Charter Number: | 03320225 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi domino suo domino E dei gratia illustri regi Angl domino Hybern et duci Aquit R eiusdem permissione episcopus Dunelm salutem et prosperos ad vota successus in eo per quem reges regnant et principes dominantur Quia pium est veritati testimonium perhibere vestre regie maiestati notum fecimus per presentes quod olim inter priorem et conventum de Pontefracto ex parte una et priorem et conventum de Brettona ex altera coram summo pontifice super iure eligendi priorem in ipso prioratu de Brettona orta materia questionis tandem pro monachis de Brettona diffinitiva sententia per dominum summum pontificem fuit lata et executioni [] et Dunelm episcopis sub alternatione propriis nominibus non expressis existit demandata cuius auctoritate predecessor noster prefatum priorem de Pontefracto et quasdam certas personas de ipso conventu premissis monitionibus excommunicabat eo quod parere mandatis apostolicis contempserunt in qua quidem sententia adhuc damnabiliter perseverant nec ultra procedere poterat eo quod dictus prior de Pontefracto et complices sui fratrem Willelmum de Ryhale procuratorem prioratus de Brettona ceperunt et ipsum extra regnum Angl transferentes carceratum custodie manciparunt qui a carcere liberatus erga nos instanter insinuat quod predecessori nostro per sedem apostolicam fuerat demandatum et ab eodem efficaciter inchoatum ad finem perducere ob reverentiam sedis apostolice curaremus presertim cum dignitati dicta executio demandata fuerat non persone Nos vero mandatis apostolicis reverenter obedire volentes in omnibus ut tenemur discretis viris archidiacono Ebor et magistro Alano de Essingwald divisim mandavimus ut ipsi mandatum apostolicum et ea que in ipso continebantur diligenter exequerentur qui prefatum fratrem Willelmum de Ryhale procuratorem dicti prioratus de Brettona in possessionem domus de Brettona cum pertinentiis auctoritate apostolica induxerunt contradictores et rebelles excommunicationis sententia compescentes Et sic frater Willelmus auctoritate apostolica dictum domum tenet et possidet iuxta tenorem sententie domini pape et executionis eiusdem nobis plenius demandate per quam quidem sententiam de processu et negotii predicti processu vobis liquere poterit manifeste Valeat reverentia dominatio vestra per tempora longiora Dat apud Fenwyk xiii kal Iulii anno domini MCCLXX sexto