Charter Document - 03320210

Charter Document - 03320210


Charter Number: 03320210
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel auditurus Robertus permissione divina episcopus Dunelmensis salutem in domino sempiternam Cartam Ricardi filii Iohannis de Clif inspeximus in hac verba [] Nos vero dictam donationem et concessionem ratas et firmas eas prout carta dicti Ricardi filii Iohannis de Clif rationabiliter testatur tenore presentium confirmamus Ita tamen quod predicti prior et conventus de Drax et eorum successores solvunt nobis et successoribus nostris per proprios manus pro dictis decem acris terre quatuor solidos sterlingorum singulis annis in perpetuum ad terminos in Hovendenshire constitutos prout dictus Ricardus filius Iohannis et antecessores sui pro dicta terra solvere consueverunt nec intendimus per istam confirmationem nostram de huisumodi redditu annuo aliquid prefatis priori et canonicis remittere vel donare nec nobis vel successoribus nostris quoad hoc aliquod preiudicium generare auctoritate potestate et dignitate ecclesie Dunelm et nostra in omnibus semper salvis In cuius rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Hiis testibus G[]lero de Charron tunc senescallo nostro Dunelm Thoma de Huck et Thoma de Metham militibus et magistris Alano de Esingwold Iohanne Hock Roberto Avenel et Nicholao de Appleby Henrico de Middelton tunc ballivo nostro de Hoveden et aliis Dat apud Crayck [] non Iunii anno domini MCCLXX nono et pontificali nostro quinto

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel auditurus Robertus permissione divina episcopus Dunelmensis salutem in domino sempiternam Cartam Ricardi filii Iohannis de Clif inspeximus in hac verba []embed Nos vero dictam donationem et concessionem ratas et firmas eas prout carta dicti Ricardi filii Iohannis de Clif rationabiliter testatur tenore presentium confirmamus Ita tamen quod predicti prior et conventus de Drax et eorum successores solvunt nobis et successoribus nostris per proprios manus pro dictis decem acris terre quatuor solidos sterlingorum singulis annis in perpetuum ad terminos in Hovendenshire constitutos prout dictus Ricardus filius Iohannis et antecessores sui pro dicta terra solvere consueverunt nec intendimus per istam confirmationem nostram de huisumodi redditu annuo aliquid prefatis priori et canonicis remittere vel donare nec nobis vel successoribus nostris quoad hoc aliquod preiudicium generare auctoritate potestate et dignitate ecclesie Dunelm et nostra in omnibus semper salvis In cuius rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Hiis testibus G[]lero de Charron tunc senescallo nostro Dunelm Thoma de Huck et Thoma de Metham militibus et magistris Alano de Esingwold Iohanne Hock Roberto Avenel et Nicholao de Appleby Henrico de Middelton tunc ballivo nostro de Hoveden et aliis Dat apud Crayck [] non Iunii anno domini MCCLXX nono et pontificali nostro quinto