Charter Document - 03320181

Charter Document - 03320181


Charter Number: 03320181
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fii39v)

Charter:

Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse Waltero Slater de Hoveden cissori qui per aliquod tempus in nostro stetit obsequio unum toftum cum crofto et unam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis que de nobis tenuit Iohannes Ademete que nostra fuerunt exchaeta per mortem eiusdem Iohannis qui obiit sine herede cuiuslibet alterius iure salvo habenda et tenenda eidem Waltero et heredibus suis de corpore suo procreatis de nobis et successoribus nostris libere quiete et pacifice sicut predictum est faciendo inde nobis et successoribus nostris omnia servitia pro predictis tofto cum crofto et terra cum suis pertinentiis debita et consueta sicut dictus Iohannes aliquo tempore facere consuevit ita quod predictum toftum cum crofto et bovata terre predicta ad nos vel successores nostros integre revertantur post mortem prefati Walteri si sine herede de corpore suo decesserit In huius rei testimonium presenti scripto nostrum fecimus apponi sigillum Dat apud Hoveden tertiodecimo die Martii pontificatus nostri anno tertiodecimo Hiis testibus dominis Roberto de Thorny Iohanne de Cayvill militibus Thoma de Metham Willelmo de Belasis Leonardo de Saltmers Thoma del Fall et aliis