Charter Document - 03320174

Charter Document - 03320174


Charter Number: 03320174
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Robertus miseracione divina Dunelmen episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Sciatis nos dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse deo et beate Marie et beato Iohanne Baptiste et domui scolarium de Merton quam devotus magister dominus Walterus de Merton illustri domini H regis Angl quondam cancellarius apud Meaudon in comitatu Surr ad perpetuam sustentacionem scolarium in scolis degentium fundavit necnon scolaribus et fratribus predicte domus illas octo bovatas terre unam acram et unam carrucatam terre cum pertinentiis in Seton in episcopatu nostro Dunelm quas Walterus de Karho nobis et heredibus nostris seu nostris assignatis perpetue possidendas de suo proprio dominico dedit concessit et carta sua confirmavit Volumus igitur et concedimus quod predicti scolares et fratres tamquam nostri assignati predictas octo bovatas terre unam acram et unam carrucatam terre in Seton habeant et teneant cum omnibus ad predictam terram spectantibus quocumque nomine censeri possint bene et in pace libere et quiete et integre faciendo inde prefato Waltero de Karho et suis heredibus servitium quod ad eos pertinet pro servitio consuetudine et demanda in perpetuum Et ad maiorem huius rei securitatem et memoriam sempiternam presenti pagine sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus magistro Rogero de Seton domino Rogero de Bitterlegh magistro Alexandro de Alverton domino Thoma de Wyndesor magistro Thoma de Bathon Henrico de Wyndesor Rogero de Akland et aliis Dat London vicesimo quarto die Aprilis anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo