Charter Document - 03320156
| Charter Number: | 03320156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1266 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino Henrico dei regi Anglie illustri Robertus miseratione divina ecclesie Dunelmensis minister humilis salutem in eo per quem reges regnant et regna subsistunt Cum magister Alanus de Esingwald propter manifestam contumaciam suam offensas et iniurias deo et amplius claves ecclesie dampnabiliter contempnendo per censuram ecclesiasticam non sustinens se iustitiari quia vero potestas regia sancte ecclesie in querelis suis deesse non debet excellentie vestre supplicamus quatinus vestro de Eboracensis vicecomite iubere velitis ut dictum Alanum per corpus suum capi faciat [et] detineri donec sancte ecclesie tam de contemptu quam de iniuria ei illata ab eo fuerit satisfactum Datum apud Hoveden xxvi die Decembris anno domini MCCLX sexto pontificatusque nostri anno sexto Valeat excellentia vestra in domino per tempora longiora
