Charter Document - 03320144
Charter Number: | 03320144 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register II (f30r) |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Iugiter meditantes quam pium sit et meritorum operibus caritatis insistere et diem extremum bonis actibus prevenire advertentes etiam predecessorum nostrorum felicis recordationis Dunelm episcoporum beneficia magnifica qui divinitus inspirati ad honorem dei et pauperum sustentationem plures ordinaverunt mansiones ipsorum sequi vestigia decrevimus et apud Gretham hospitale sub certa forma ordinavimus ad cultus divini augmentum indigentium relevamen in nomine domini sicut inferius continetur Statuimus et ordinamus ut in hospitali predicto apud Gretham quod pro salute anime nostre et animarum predecessorum et successorum nostrorum fundavimus et dotavimus et cui dedimus totum manerium de Gretham cum pertinentiis suis omnibus una cum advocatione ecclesie sicut carta nostra super hoc facta quam habent magister et fratres predicti hospitalis testatur sint unus magister et presbyter et alii quinque presbyteri et duo clerici conversationis omnino honeste et competentis literature perpetuis temporibus ministrantes et quadraginta pauperes maneriorum episcopi Dunelm magis indigentes de bonis predicti hospitalis perpetuo sustentandi videlicet Andreas de Stanely presbyter quem magistrum et custodem eiusdem hospitalis constituimus et quinque alii sacerdotes sibi associandi et unus vel duo clerici secundum quod predicto magistro visum fuerit expedire qui singulis diebus matutinas et ceteras horas canonicas in capella loci eiusdem simul cantent et compleant bono modo commendationem placebo et dirige hora competenti ad hec provisa pro animabus fidelium decantando singuli etiam presbyterorum missarum solempnia exequantur sicut inferius continetur Ad unam mensam comedant in una domo iaceant nisi hoc alium infirmitate vel cetera causa et racionabile non permittat qui prefato magistro et suis successoribus erunt obedientes et pleniter intendentes et ab eo pro stipendiis et labore certam pecunie quantitatem una cum mensa honorabili percipient annuatim clericum vero vel clericos quos ibidem esse contigit idem magister eosdem secundum sui status exigentiam exhibeat Quando autem predictum Andream nunc illius loci magistrum vel suos successores qui pro tempore fuerint in fata decedere cedere vel culpis suis exigentibus amoveri contigerit per nos vel successores nostros loco ipsius substituatur alius idoneus sine mora Et si Dunelm ecclesia vacaverit prior Dunelm magistrum substituat dicto loco Reliqui vero presbyteri et clerici si suscepti fuerint vel minus sufficientes vel minus bene se habentes per magistrum amoveantur ac loco ipsorum alios substituat sicut viderit faciendum Si vero magistrorum aliquis in custodia et regimine predicti hospitalis laudabiliter se habuerit et sine culpa sua in debilitatem vel casum alium inciderit propter quod alium substitui oporteat de bonis hospitalis sustentetur dum vixerit si de suo non habeat aliunde unde valeat sustentari Statuimus et ordinamus quod nullus ibidem preficiatur in magistrum nisi fuerit sacerdos sciens et prudens in spiritualibus et temporalibus qui personaliter illius loci curam agat nisi pro negotiis domus ipsum abesse oportuerit et tam ipse quam presbyteri in executione divinorum suppellicio et cappa nigra more canonicorum de sancto Augustino utantur honeste et salubriter conversando Pauperes vero usque ad numerum suprascriptum domum habeant competentem in qua commedant et quiescant quos prefatus magister secundum vires et facultates loci in necessariis exhibebit proviso quod infirmi et magis indigentes ibidem sine personarum acceptatione recolligantur et dum impotentes fuerint sustententur Si vero ipsorum aliquis inhonestus vel intolerabilis fuerit per magistrum eiciatur et eidem alius substituatur Singuli quoque eorum quadam hora diei et noctis dicant preces et orationes sicut in ordinatione hospitalis de Shireburne plenius continetur Et unum de prudentioribus habeant qui per provisionem magistri sit eis quasi loco prioris et pronuntiet preces faciendas sicut in similibus locis mos est Accedant etiam ad capellam ad hoc potentes horas et missam audituri ceteri autem in lectis suis dicant sicut poterint preces suas Et ut sciatur horarum distinctio in qualibet hora pulsetur campana proviso quod predicti pauperes hora debita reficiantur et habeatur ratio infirmorum Si vero bona ad tam pium opus collata aut devotione fidelium conferenda ad maiora sufficere valeant volumus et ordinamus quod secundum abundantiam numerus pauperum augmentetur et si decreverint [quod absit] numerus minuatur secundum quod magistro videbitur antedicto ita ut de industria magistri qui pro tempore fuerit et statu predicti hospitalis evidenter appareat Statuimus et ordinamus quod per episcopum Dunelm qui pro tempore fuerit vel aliquem cui partes suas committere duxerit vel iniungere bis in anno et sepius si opportuerit visitetur locus ille vel ut in personis et rebus statuatur et fiat quod episcopo videbitur optimum et audiatur ratio aut compotus magistri de omnibus que hospitale contingunt aliqualiter antedandis Nec licebit magistro predicto quicquam de rebus hospitalis predicti immobilius alienare villanos aut servos manumittere dare ac vendare de gardino vastam vel exitum facere nec etiam mobilia notabiliter distrahere sine nostra vel successorum nostrorum licentia speciali nec de eisdem aliquod legare vel disponere in ultima voluntate Nobis autem et successoribus nostris episcopis Dunelm sub quorum protectione et gubernatione antedictum hospitale consistit presentem corrigendi ordinationem modificandi declarandi et statuendi quod utile videbitur plenam retinemus et reservamus per omnia potestatem Dat Dunelm xxiii die mensis Ianuarii anno ab incarnatione domini secundum cursum et computationem ecclesie Anglicane millesimo ducentesimo septuagesimo secundo et pontificatus nostri anno duodecimo