Charter Document - 03320118

Charter Document - 03320118


Charter Number: 03320118
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fii22r)
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.6062

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Robertus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Laurentio de Beurepayr valeto nostro pro servitio suo totum gardinum nostrum in Dunelmensis cum edificiis ad dictum gardinum pertinentibus et cum suis pertinentiis habendum et tenendum dictum gardinum de nobis et successoribus nostris episcopis Dunelmensis dicto Laurentio et heredibus suis inperpetuum faciendo tamen predicto gardino ad castrum nostrum Dunelmensis omnia servitia debita et consueta Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Datum apud Rykal iiii idus Februarii pontificatus nostri anno xiiii Hiis testibus domino Galfrido Russel tunc senescallo nostro magistro Rogero de Cave tunc cancellario nostro magistro Ricardo de Bradewell magistro Iohanne Hock domino Thoma de Levesham domino Rogero de Bradley et aliis