Charter Document - 03320087

Charter Document - 03320087


Charter Number: 03320087
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Cristo fratri domino R dei gratia episcopo Lincoln W eiusdem miseratione Dunelm ecclesie minister humilis salutem et sinceram in domino caritatem Cum per quandam compositionem initam inter Dunelmens episcopos ex una parte et priores et conventum eiusdem loci ex altera presentationem ad ecclesiam de Woldeneuton dictis episcopis una vice prioribus vero et conventu altera spectare debeat venerabili fraternitati vestre tenore presentium signamus nos ultimo Hugonem de Ecclesall clericum nostrum ad eandem ecclesiam presentasse profitentes proximam presentationem ad eandem ecclesiam per cessionem vel decessum dicti Hugonis vacaturam ratione dicte compositionis ad dictos priorem et conventum de iure pertinere debeat In cuius rei testimonium presentes litteras nostras patentes vobis transmittimus Dat apud Dunelm primo die Octobris anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo qui fuit pontificatus nostri annus tertius Valeat fraternitas vestra in domino