Charter Document - 03320081

Charter Document - 03320081


Charter Number: 03320081
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus dei gratia Dunolmensis episcopus salutem in domino Noveritis nos pro nobis et successoribus nostris concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et sancto Godrico et priori et monachis de Finchal ibidem deo iugiter servientibus et imperpetuum servituris octodecim acras terre arabilis et dimidiam rodam cum pertinentiis in Lumeleye quas habent de dono Angnetis quondam uxoris Radulfi Prentut de Lumeleye sicut in carta quam habent ex dono predicte Angnetis constitute in sua viduitate plenius continetur Quare volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod predicti prior et monachi predictam terram cum pertinentiis sicut predictum est de patrocinio nostre concessionis sibi confirmatam habeant et possideant imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Alverton xiii kal Iulii pontificatus nostri anno decimo