Charter Document - 03320080
Charter Number: | 03320080 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Quoniam ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Iesu Cristi prout gessimus in corpore sive bonum fuerit sive malum recepturi oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam sempiternam Cum igitur ad fabricam ecclesie beati Iohannis baptiste et beati Godrici de Fynchall proprie facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exhortamur in domino atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia dicte fabrice erogetis ut vos per hec bona et alia que feceritis inspirante domino ad eterna possitis gaudia pervenire Nos autem de misericordia dei confisi et auctoritate apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predicte ecclesie aliquid de bonis suis pie contulerint quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Omnes igitur indulgentias a quibuscunque episcopis predicte fabrice sive dedicationi altarium in predicta ecclesia seu alio iusto modo caritatis intuitu misericorditer et rite concessas ratas et gratas habentes et inperpetuum duraturas auctoritate nostra pontificali confirmamus Quarum autem indulgentiarum numerum et nomina episcoporum ad maiorem securitatem propriis vocabulis presentibus duximus inserere Videlicet a domino W Ebor archiepiscopo triginta dies a domino D episcopo sancti Andre viginti dies a domino Abell episcopo loci predicti xl dies a domino W Glasguensi episcopo viginti dies a domino P episcopo Aberdon xl dies a domino Ricardo Dumkeldensi episcopo xl dies a domino Aubyno Brycyensi episcopo xl dies a domino Th Egdun episcopo viginti dies a domino G episcopo Candide Case xl dies item ab eodem in dedicatione trium altarium xl dies insuper ab eodem in peregrinatione ibidem die sancti Iohannis baptiste et in octabis eiusdem xl dies Dat apud Middelham per manum nostram ii nonis Marcii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto qui fuit pontificatus nostri annus sextus