Charter Document - 03320070
| Charter Number: | 03320070 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Resignation |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus dei gratia Dunelmensis episcopus dilecto in Cristo filio domino Bertramus priori Dunelmensi salutem gratiam et benedictionem Noveritis quod magister Willelmo de Kilkenny archidiaconus Coventriensis rector ecclesie de Hekentona ipsam in manus nostras per litteras suas patentes in vigilia apostolorum Petri et Pauli apud Westonam simpliciter et absolute resignavit Cum igitur simus in veniendo ad partes nostras sciatis quod [ad] quicquid vobis cedere viderimus ad comodum et honorem benignos et favorabiles super dicte ecclesie ordinatione cum venerimus nos invenietis quatenus secundum deum vestre poterimus prospicere dilectioni Valete Datum apud Weston vigilia Apostolorum anno domini MCCLIII
