Charter Document - 03320067
| Charter Number: | 03320067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f254r) People of Medieval Scotland |
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus has litteras inspecturis Walterus dei gratia Dunelmensis episcopus salutem in domino Ad instantiam delectorum in Cristo filiorum Bertramus prioris et conventus Dunelmensis concessimus ut si aliquis episcopus Anglie Scotie Hibern vel Wallie notus in absentia nostra extra dioecesim Dunelmensis transitum fuerit per Dunelmensis liceat ei auctoritate nostra Dunelmensis ecclesie monachos et alios religiosos eiusdem dioecesis ordinare et in Dunelmensis ecclesia chrisma conficere ac eorum prioris et monachorum ecclesias dedicare si ab eisdem fuerit requisitus ita tamen quod in ordinibus manum secularibus clericis non imponat In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Dunelmensis die palmarum anno pontificatus nostri quarto
