Charter Document - 03320057
| Charter Number: | 03320057 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Instruction |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f31r) Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f29r) |
Charter:
Walterus dei gratia Dunelm episcopus dilecto in Cristo filio Roberto de Clifford salutem gratiam et benedictionem Quia accepimus per inquisitionem factam per sacramentum duodecim tam militum quam aliorum liberorum et legalium hominum de Visnet Norhumbr quod homagium tuum et heredum tuorum de medietate ville de Mora in Norhamsyr spectat et spectare debet ad priorem et conventum Dunelm tibi precipimus quod iuste et sine dilatione homagium tuum de medietate predicte ville eisdem priori et conventui facias In cuius rei testimonium presentes litteras nostras sigillo nostro signatas tibi fieri fecimus patentes Datum apud Midleham xxiii die Aprilis pontificatus nostri anno tertio
