Charter Document - 03320031
| Charter Number: | 03320031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1241 - 1249 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus salutem et benedictionem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum inter monachos Novi Monasterii et ecclesiam de Mitford conventio seu compositio amicabilis inita fuisset super decimis grangie de Heithlau site in parochia de Mitford scilicet ut dicti monachi darent annuatim pro bono pacis pro ipsis decimis dicte ecclesie duas marcas argenti sicut in confirmatione bone memorie Hugonis episcopi predecessoris nostri plenius continetur nos eandem conventionem seu compositionem ratam esse et perpetuis temporibus valituram decernentes auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti sigilli nostri appositione roborari patrocinio communimus Hiis testibus magistro Willelmo de Hurtheworth magistro Petro de Depham magistro Iohanne magistro Raginaldo domino Roberto de Sancto Albano domino Rogero capellano Iohanne Gylet et multis aliis
