Charter Document - 03320008
| Charter Number: | 03320008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Receipt |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f305v) Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f85r) |
Charter:
Nicholas dei gratia Dunelmensis episcopus dilectis in Cristo filiis conventui Dunelmensis salutem gratiam et benedictionem Accedentes ad nos dilecti filii et com monachi vestri Robertus subprior vester Clemens sacrista Hugone de Seleby et Roberti de Schychal ac quondam dilecti nobis Thome prioris vestri decessum nunciantes detulerunt nobis litteras vestras patentes continentes quod a nobis qui pater et patronus temporalium ac spiritualium ecclesie vestre sumus licenciam eligendi vobis priorem petebatis Nolentes igitur quod ecclesia Dunelmensis solatio prioris diu destituta remaneret petitioni vestre favorabiliter duximus annuendum ut de tali circa id studeatis qui vobis et ecclesie Dunelmensis utilis nobisque fidelis in omnibus inveniatur ac devotis Datum apud Middelham xviii die Septembris pontificatus nostri anno iiii
