Charter Document - 03311014

Charter Document - 03311014


Charter Number: 03311014
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

A minister ecclesie Cantuariensis Thorny electo archiepiscopo Eboracensi Tibi Thoma in conspectu omnipotentis Dei ego Anselmus archiepiscopus Cantuariensis et totius Brittannie primas loquor Loquens ex parte ipsius Dei sacerdotale officium quod meo iussu in parrochia mea per suffraganeum meum suscepisti tibi interdico atque precipio ne te de aliqua cura pastorali ullo modo presumas intromittere donec a rebellione quam contra ecclesiam Cantuariensem incepisti discedas et ei subiectionem quam antecessores tui Thomas videlicet et Girardus archiepiscopi ex antiqua antecessorum consuetudine professi sunt profitearis Quod si in iis que cepisti magis perseverare quam ab eis desistere delegeris omnibus episcopis totius Brittannie sub perpetuo anathemate interdico ne tibi ullus eorum manus ad promotionem pontificatus imponat vel si ab externis promotus fueris pro episcopo vel in aliqua Cristiana communione te suscipiat Tibi quoque Thoma sub eodem anathemate ex parte Dei interdico ut nunquam benedictionem episcopatus [Ebor]acensis suscipias nisi prius professionem quam antecessores tui Thomas et Girardus ecclesie Cantuariensi fecerunt facias Si autem episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris concedo ut officio sacerdotali [quod] iam suscepisti utaris