Charter Document - 03310092

Charter Document - 03310092


Charter Number: 03310092
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1126 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Guillermus Dei gratia Cantuarien archiepiscopus et apostolice sedis legatus B episcopo de sancto David et omnibus sancte ecclesie filiis salutem Deique benedictionem et suam Testificor sicut a domino rege audivi tempore concilii habiti apud Westmonast ecclesias fuisse datas ab Arnulfo comite monachis sancte Martini Sagii tocius terre sue quam habebat in Walis et decimas et xx carrucatas terre cum aliis pluribus et x libratas ecclesiarum et decimarum quas habebat in Anglia et hec eadem regem dedisse et concessisse fratribus supradictis quorum quidam morabantur et morantur apud Penbroc Ego vero illud idem ex nostra parte concedo et confirmo sicut ipse rex confirmat et in carta sua confirmatum habetur Teste episcopo Winton Will Seifrido Cicest et Iohanne Rofensi