Charter Document - 03310090
Charter Number: | 03310090 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1131 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et sedis apostolice legatus omnibus Cristi fidelibus salutem Sciat universitas vestra quod per auctentica scripta pie memorie Gundulphi episcopi de Roucestr ac testimonio Iohannis episcopi successoris eius per inquisitionem proborum virorum monachi de Rovecestr coram nobis legitime docuerunt eos pacifice possedisse et quadraginta annis et amplius ante tempora nostra decimas de Modyngham in parochiis de Eltham et Chisilherste de dono Ansgoti camerarii de quibus per rectorem de Eltham coram nobis fuerunt impetiti Propterea de consilio et assensu iuris peritorum nobis assidentium predictas decimas eisdem monachis adiudicamus iure perpetuo possidendas Preterea inspeximus diligenter ordinationem Gundulphi episcopi de introductione monachorum et institutione seriantorum et exennio faciendo die sancti Andree apostoli episcopo presenti in ecclesia Rovecestr quam ordinationem rite et proinde factam auctoritate officii quo fungimur ipsis confirmamus et presentis scripti testimonio communimus Si quis igitur contra adiudicationem nostram et confirmationem aliquando venire temptaverit sit separatus in presenti a communione sancte ecclesie Cristi et in futuro a societate sanctorum omnium nisi ad satisfactionem venerit Valete Testimonio Heremusi archidiaconi Cantuariensis Gaufridi prioris Eadmeri monachi Cantuariensis Fulconis prioris de Cic Ricardi archidiaconi de Norvic Willelmi vicecomitis Ansfridi dapiferi Hamonis filii Vitalis et aliorum multorum Actum anno incarnationis domini nostri Iesu Cristi MCXXX primo