Charter Document - 03310089

Charter Document - 03310089


Charter Number: 03310089
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1126 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Cant archiepiscopus et sedis apostolice legatus omnibus Cristi fidelibus salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie sancti Andree de Rovecestr omnes donaciones concessions et confirmaciones et restituciones predecessorum nostrorum Lamfranci Anselmi et Radulfi quas fecerunt et cards suis confirmaverunt Concedo insuper et restituo predicte ecclesie et episcopo Iohanni omnia iura episcopalia in maneriis ecclesie Cant que sunt in suo episcopatu et in manerio de Frekenham et Iselham quod est in decanatu de Bockyng ad habendum et tenendum adeo bene sicuti Lamfrancus ea reddidit et Gundulphus episcopus ab eo recepit et sicut episcopi Rofferi usque ad tempora nostra continuarunt ut testimonio F abbatis sancte Osithe est testificatum et probatum Preterea concedo monachis ecclesie sancti Andree de Rouchestr imperpetuum ecclesiam de Northfflete et quicquid ad eam pertinet sicut venerabilis pater Anselmus dedit eis et carta sua confirmavit et successor eius Radulphus predecessor noster ecclesiam quoque de Boxle cum omnibus ad eam pertinentibus beneficiis quam H rex in dedicatione predicte Roffn ecclesie in dotem dedit et Iohannes eiusdem ecclesie episcopus eisdem monachis concessit et dedit et cum omnibus possessionibus consuetudinibus et libertatibus ecclesie Roffen hactenus rationabiliter indultis auctoritate officii qua fungimur ipsis confirmamus et presentis scripti testimonio communimus Si quis igitur contra donaciones et confirmaciones tantorum patrum et nostram aliquando venire temptaverit sit separatus in presenti a communione sancte ecclesie Cristi et in futuro a societate sanctorum omnium nisi ad satisfactionem venerit Valete Testibus F abbate sancte Osithe et aliis