Charter Document - 03310088

Charter Document - 03310088


Charter Number: 03310088
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1130 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p367)

Charter:

Willelmus gratia Dei Cantuariensis archiepiscopus et sedis apostolice legatus omnibus Cristi fidelibus salutem Sciatis me concessisse et confirmasse monachis ecclesie sancti Andree de Rovecestra in perpetuum ecclesiam de Northfliete et quicquid ad eam pertinet sicut venerabilis pater Anselmus dedit eis et carta sua confirmavit et successor eius Radulfus predecessor noster Ecclesiam quoque de Boxle cum omnibus beneficiis ad eam pertinentibus quam Henricus rex in dedicatione praedicte Rofensis ecclesie in dotem dedit et Iohannes eiusdem ecclesie episcopus eisdem monachis concessit et dedit cum omnibus possessionibus et beneficiis et consuetudinibus et libertatibus illis hactenus rationabiliter indultis autoritate offitii quo fungimur ipsis confirmamus et praesentis scripti testimonio communimus Si quis igitur contra donationes et confirmationes tantorum patrum et nostram aliquando venire temptaverit sit separatus in praesenti a communione sancte ecclesie Cristi et in futuro a societate sanctorum omnium nisi ad satisfactionem venerit Testimonio Herewisi archidiaconi Cantuar Gaufridi prioris Eadmeri monac Cant Fulconis prioris de Cic Ricardi archidiaconi de Norwic Willelmi vicecomitis Ansfridi dapiferi Haimone filio Vitalis et aliorum multorum