Charter Document - 03310087

Charter Document - 03310087


Charter Number: 03310087
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1126 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p413)

Charter:

Will Dei gratia Cant archiepiscopus sedis apostolice legatus omnibus hominibus et amicis suis tam praelatis quam subditis cuiuscunque conditionis sunt scclesis filiis salutem Deique benedictionem et suam Noscant presentes et postfuturi me reddidisse et firmiter concessisse et ex parte Dei et beati Petri et nostra iure inconcusso hoc presenti scripto meo confirmasse consilio et assensu clericorum et laicorum nostrorum ecclesie sancti Andree Roff et dilecto filio nostro Iohanni episcopo omnem potestatem et iura episcopalia illi pertinentia in maneriis nostris et clericis et laicis sui episcopatus sicut unquam melius vel honorabilius tenuerunt antecessores sui Gundulfus vel Arnulfus episcopi Test Helewis arch Cant et Fulc priore sancte Oside et Abel canonico Alveredo priore sancti Gregorii Rad Cad cum multis aliis clericis et laicis apud Cantoroberiam