Charter Document - 03310086

Charter Document - 03310086


Charter Number: 03310086
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f49v)

Charter:

Ego Dei gratia Cant ecclesie archiepiscopus Willelmus concedo ecclesie Radingensi et eius abbati primo domno Hugoni et monachis in eadem ecclesia Deo et beate Dei genitrici virgini Marie in cuius honore ipsa ecclesia constructa est servientibus omnia ilia que dominus noster Henricus rex Anglorum eidem dedit ecclesie Hec sunt et Radingia in qua ipsa ecclesia constructa est cum ecclesiis et capellis et ceteris omnibus ad eam pertinentibus et Leoministria cum ecclesiis et capellis et omnibus ad eam pertinentibus et Thacheham et Chealseia cum ecclesia sua quam scilicet ecclesiam et ecclesiam de Weregrave dominus noster H rex ab abbate et monachis de Periculo Marie escambiavit et ecclesie Rading concessit Hec predicta sicut dominus noster rex monasterio Rading libere et quiete dedit ego concedo et quia Rading et Leoministria et Chelseia antiquitus abbatie fuerunt et nostris temporibus pio studio domini nostri H regis ad abbatiam Radingensem per Cristi gratiam redacte sunt nos concedimus et presenti carta confirmamus et Dei benedictione et nostra prosequimur Amen