Charter Document - 03310070
Charter Number: | 03310070 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1126 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Cant archiepiscopus et sancte Romane ecclesie legatus omnibus sancte ecclesie fidelibus atque filiis per Angliam constitutis salutem et benedictionem Dei et suam Universitati vestre notum fieri volumus nos confirmasse et munimento presenti roborasse omnia bona et possessiones et elemosinas in terris et ecclesiis decimis libertatibus aliisque rebus quecunque donatione Alberici de Ver vel uxoris eius Beatricis eorumque posteritatis vel aliorum fidelium seu aliis piis modis monachi de Abendonia apud Colun in Essexa Deo famulantes possederunt vel possessuri sunt Deinde sententiam quam antecessor noster domnus Radulfus archiepiscopus malefactoribus eorum inposuit Dei et domini pape et nostra auctoritate corroboramus Eorum vero benefactoribus fraternitatis tam Cantuarie quam Abendonie participium concedimus atque donamus Valete