Charter Document - 03310066
Charter Number: | 03310066 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1123 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Will Dei gratia Cant archiepiscopus clericis et laicis baronibus et probis hominibus Lund salutem Deique benedictionem et suam Novit et bene novit multorum vestrorum dilectio quoniam hec causa inter ecclesiam nostram matrem vestram et monasterium de Berchinges diu deducta est et multis de causis demorata Tandem venit abatissa in presentia nostra apud Lamhedam et concessit nobis ut die statuto et termino si legales haberemus testes de civitate Lund qui hoc inveritare vellent quod ecclesia nostra umquam foret investita de terra ilia unde querimonia fuit post probationem illorum abatissa ecclesiam nostram inde investiret ut sic quandoque huius infiniti laboris finis foret Ad terminum ilium venerunt nostri muniti testibus qui parati erant probare sicut ego et abatissa paravimus Optulerunt nostri testes noluit abatissa recipere non preter solitum vertit se ad alia dicens quod ita non sed aliter intellexerat Noluerunt nostri aliud facere quam statutum fuit et sic recedentes nichil profecerunt Tandem venit abatissa ad nos iterum dicens sicut predixerat quod aliter intellexit sed tamen in fine ita esse recognovit Ecce dies et terminus iste statutus est ut iustum iudicium fiat sicut res ista acta est et sicut eam vobis scribo Precamur itaque vos ut fideles sancte ecclesie in caritate que Deus est ut cum Deo sitis in hoc negotio et nec mihi nec abatisse parcatis quin iustum iudicium secundum conscientiam vestram faciatis Hoc precor hoc moneo et vos in fide Cristi coniuro ut rectum facientes non que vestra sint sed que Iesu Cristi in hac causa queratis et finem debitum illi imponatis secundum quod abatissa probationem nobis concessit et die statuto recipere noluit sed aliter esse confirmavit et iterum coram nobis ita esse recognovit Val