Charter Document - 03310061
Charter Number: | 03310061 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1126 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus sedis [apost]olice legatus omnibus episcopis in quorum [parochiis] Radulfus Basset ecclesias habuit in do[minatu suo] salutem Sciatis quod Radulfus Basset in presentia [nostra] dedit et concessit Radulfo clerico nostro [filio suo] quicquid iuris et potestatis habuit [in] ecclesiis et capellis que sunt de cunctis dominiis suis Quapropter rogatu prefati Radulfi patris illas ecclesias et capellas cum omnibus ad eas pertinen[tibus] terris et decimis et omnibus aliis rebus eidem Radulfo clerico nostro concedimus et scripto nostro confirmamus Mandamus igitur atque precipimus quatinus eum et res suas et clericos suos quibus ipse prefatas ecclesias canonice dare voluerit manuteneatis nec eis aliquam iniuriam irrogari permittatis Valete