Charter Document - 03310059

Charter Document - 03310059


Charter Number: 03310059
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1114 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Frater R sancte Cant ecclesie debilis minister venerabili amico suo T Wig episcopo et clero ac populo a Deo sibi commisso salutem et Dei benedictionem et suam Venerunt ad nos termino a nobis secundum iudicium vobis constituto venerabiles viri a fraternitate vestra nobis transmissi qui parati fuerunt ad reddendas rationes si forte opus esset de iis unde causa vestra apud nos tractari debebat Sed quia hac vice ex his nichil actum est remittimus eo[s] ad vos cum pace et dilectione nostra o[mn]i hac causa ex parte nostra sine certo termino in tranquillitate remanente quousque aliud audiamus Si vero ulterius ex hoc ortum aliquid fuerit unde nos rati[on]abiliter oporteat in causam intrare nostrum erit vos convenienter et canonice summonere ut [v]enientes [ra]tiones vestras secundum [] [habitas] sermones sive querelas [ante] [] discutiatis Val[ete]