Charter Document - 03310056

Charter Document - 03310056


Charter Number: 03310056
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1114 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rad[ulf]us Dei gratia Cantuarien archiepiscopus omnibus Cristi fidelibus episcopis et clericis abbatibus et monachis reliquisque cuiuscumque condicionis sunt ecclesie filiis salutem Deique benedictionem et suam Sciatis quod ego concedo et auctoritate Dei et nostra confirmo ea que Ricardus London episcopus consensu regis Henrici et assensu capituli sancti Pauli dedit canonicis sancte Osithe servituris Videlicet totum manerium de Chich et omnia que ad ipsum pertinent et ecclesias de Southmenstre et de Clacton cum rectis decimis omnium que decimari solent proprie possessionis ipsius episcopi et aliorum et cum terris ad ecclesias easdem pertinentibus et cum consuetudinibus quas habuerunt predicte ecclesie temporibus predecessorum eiusdem episcopi et unam bercarium in Southmenstre pro decima ovium et decimam ferarum parci de Clacton et unam damam in unoquoque festo sancte Osithe Hec predicte ecclesie auctoritate Dei et nostra confirmo et omnia alia que fideles ecclesie eidem dederunt et qui hec firmiter custodierint benedictionem Dei et nostram consequantur Si quis vero quod absit hec violare presumpserit Deus inde vindicet Valete