Charter Document - 03310051
Charter Number: | 03310051 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1114 - 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
+ Ego Radulfus Dei gratia Cantuariorum archiepiscopus notum facere curavi presentibus et post futuris Francis et Anglis quod ego concedo atque confirmo castimonialibus que in territorio Rofensi apud Mellingas Domino Cristo famulantur donationem quam fecit eis predecessor meus beate memorie Anselmus de villa que vocatur Mellinges et prope illas sita Et ut hoc ipsum prosit animabus tam successorum quam predecessorum meorum precor et postulo firmum illibatumque imposterum custodiri