Charter Document - 03310050

Charter Document - 03310050


Charter Number: 03310050
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1114 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Radulfus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus omnibus ecclesie filiis Francis et Anglis atque Gualensibus et cuiuscunque sint nationis hominibus salutem et benedictionem Dei et suam Rogamus karitatem vestram ut oculis misericordie respicere velitis indigentiam Landavensis Confisi etenim de vestrarum elemosinarum auxilio eandem ecclesiam edificare disposuimus ut ibidem populus Dei convenire possit ad audiendum verbum Domini Quicunque igitur ad edificationem predicte ecclesie aliquid de suo impertiri pro karitate Dei voluerit sciat se nostrarum orationum atque benefactorum esse participem Sed et de onere penitentie sue quod sibi a suis confessoribus impositum est quartam partem ei de misericordia Dei et potestate nostri ministerii confisi relaxamus