Charter Document - 03310048
Charter Number: | 03310048 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1121 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Radulfus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Britannia primas omnibus in Cristo filiis presentibus et futuris in perpetuum Pie sollicitudinis est et Domino placitum ecclesiis pacem providere et religiosorum quietem protegendo servare Pro nostra igitur pastoralis cura officii Latisaquense monasterium in honore beati Pancratii martiris consecratum quod est Cluniacensis cenobii proprium et paterno affectu diligimus et religionis gratiam que in eo a tempore predecessorum et dominorum meorum Lanfranci et Anselmi archiepiscoporum ad nostra usque tempora profecit plurimum amplexamur Quapropter tam ipsum monasterium in episcopatu Cicestrensi situm quam et ea que possidet episcopali benedictione firmamus et pia petitione filii nostri Hugonis ipsius loci prioris nostri auctoritate privilegii roboramus Habet enim prefatum monasterium in episcopatu Cicestrensi terram que dicitur Suthovre cum burgo et duobus stagnis et tribus molendinis cum insula que proxima est ipsi monasterio cum pratis et in castro iuxta se posito habet scclesias et capellas videlicet sancti Iohannis et sancti Petri et sancte Trinitatis et sancti Nicholai et sancti Andree et beate Marie et sancti Martini et sancte Marie de Westota quarum illam que dicitur sancti Iohannis cum capella in cimiterio sancti Pancratii sita ex dono venerabilis fratris nostri Radulfi Cicestrensis episcopi libere et quiete possidet et terram que dicitur Swanberga cum capella et duo molendina apud Mechingas cum ecclesia et Falemeram cum ecclesia et Burgameram cum capella et Molescumbam et possessionem in Wistendena et terram que dicitur Piceleswia et terram in Aldrinchtona et in Bristelmestuna cum Ecclesia et terram in Chingestona et in Blacinctona cum capella et terram in Alinctona et in Dicelingis cum ecclesia et duabus capellis terram quoque de Bradeherst et de Vlfeole et de Belvidere cum capellis et terram in Orsteda cum capella et Langaniam et Achinctonam cum galeto et capella et terram in Dodinctona et in Thornh et decimam de Prestetona et terram apud Herbertingas x et viii acras cum pastura centum ovium in Orthlaveswica et Scclesiam de Ifordo et capellas de Redmella et de Northesa et ecclesiam de Rotingesdena et de Claetona et de Chimela et de Cucufelda et de Balecumba et de Herdingheleia et de Grenesteda et de Hangeltona et de Hadlega et de Pellincis et Niwicha et de Bercham et de Waldrena et de Bergham et de Gretheam et de Helingeam et de Suthona et de Loventona et de Stoctona et de Meretona et de Tangamera et apud Grafam decimam terre Rogeri de Caisneto et virgatam terre cum uno rustico apud Brembram salinas iv quas dedit Philippus de Braiosa et ibidem unam salinam quam dedit Radulfus de Grenesteda et ecclesiam de Cunctona cum his que Rogerius de sancto Iohanne ibidem dedit apud Lundoniam dimidium capells sancti Botulfi et domos et terras cum ea libertate quam dominus noster rex Henricus ibidem sancto Pancratio dedit apud Essedunam Gaufredi Bainardi xliiii acras terre et tres pratorum et decem silve et unum quercum et pastionem x porcorum apud Estunam carrucatam terre et unum rusticum apud Strathford unam mansionem ex dono reverendi fratris nostri Ricardi Lundoniensis episcopi apud Princiduelam monasterium sancte Marie et quicquid ibidem dedit monacis Cluniacensibus sub sancto Pancratio Robertus Sweni filius apud Stanagatam monasterium sancte Marie Magdalene cum omnibus que ibi dedit sancti Pancratio per manum domini nostri regis Anglorum Henrici Radulfus Brieni filius apud utranque Canefeldam et apud Essendonam ecclesias cum terris In episcopatu Wintoniensi habet ecclesiam de Gatetuna et que ibidem dedit Herfredus et in eodem loco dimidiam virgatam terre quam dedit Oddo de Donmartini et ecclesiam de Suthwerca In episcopatu Saresberiensi habet ecclesiam de Winterburna et de Bissoppestreu apud Mapeldream unam hidam de manu R cancellarii et in Melesberia hidam et dimidiam In episcopatu Exoniensi habet ecclesias de Hertesberie de Brai de Betesdenna de Brugia In episcopatu Lincoliensi habet ecclesias de Fachestuna et de Meltuna cum terris In Eliensi Carlentonam et Wilingeam cum ecclesiis In Wella xl sol In Norwicensi monasterium sancte Marie de Accara et quicquid ibidem Willelmus de Warenna et ceteri fideles monacis Cluniac dederunt apud Tethfordum duas capellas et terram in Santona et ecclesiam sancte Helene cum terra et terram de Resinges cum ecclesia et dimidium Waltone cum dimidia ecclesia et dimidium de Animera cum dimidia ecclesia et terram in Terintona et terram de Cungheam de qua solvit Azor tres marcas et Herceam cum ecclesia et que ad eam et ad manerium pertinent [et apud] Gemengheam xl solidatas terre et terram in Catestuna et in Mertuna lx acras terre in Miseburna xii solidatas terre et in Dodilenctuna x solidatas et dimidium Walpole cum dimidia ecclesia et medietate molendinorum eiusdem soce ecclesias quoque de Mertuna et de Bruneam et de Herpelai et unam in Nicheburna et dimidiam in Falwella et unam et dimidiam in Ristuna et unam in Luna ecclesias quoque de Wiltona et Gemingheam In episcopatu Eboracensi ecclesias de Wachefelda et de Cuningesburch et que ad eas pertinent Ego ipse do eidem monasterio mansionem in Caresleia cum terra liberam et quietam et ecclesiam de Burestou Confirmo etiam et laudo quecunque eidem monasterio donata sunt et concessa a dominis nostris regibus Willelmo primo et Willelmo secundo et Henrico et a comitibus Suthregie Willelmo primo et Willelmo secundo devotis ipsius monasterii fundatoribus qui omnia que sancto Pancratio dederunt ita libere et absolute dederunt sicut melius ea ipsi tenuerunt Hec et quecunque a ceteris benefactoribus eidem monasterio collata sunt et nos confirmando donamus et ne ulla potestas quelibetve persona auferre vel minuere praesumat ex parte summi iudicis interdicimus Qui autem presumpserit nisi emendando satisfecerit corripiat eum vindicta Domini Pax benefactoribus Gratia conservatoribus Benedictio Deo servientibus + Ego Radulfus Cantuar archiepiscopus dedi et subscripsi + Dat Melling per manum Iohannis cancellarii et archidiaconi Anno verbi incarnati MCXXI Papa Romanorum Calixto ii Rege Anglorum Henrico