Charter Document - 03310047

Charter Document - 03310047


Charter Number: 03310047
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1121
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

R Dei gratia Cantuar archiepiscopus tam futuris quam presentibus in perpetuum Terram in Caresleia quam tenent Alwinus presbiter et filius eius dedi Deo et sancto Pancratio Latisaquensi ita liberam et absolutam cum redditibus et consuetudine sicut ego unquam eam melius tenui Solvit autem terra ilia unam marcam argenti et duos denarios de opere vero et gablo sex solidos Hoc autem dedi pro animabus tam mea quam antecessorum meorum archiepiscoporum et pro salute post nos instituendorum Data Cerringis anno verbi incarnati MCXXI in manu filii nostri domni H Latisaquensis prioris