Charter Document - 03310044
Charter Number: | 03310044 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1114 - 1117 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Frater Radulfus indignus Cantuariensis Ecclesie minister venerabili domino et confratri Herberto Norwicensi Dei gratia episcopo salutem et amici tiam et fideles orationes pro posse Quia notum sancte prudentie vestre non ignoramus reverentiam et religiositatem domni abbatis Abbendonensis Faritii et totius congregationis illi a Deo commisse non est opus vobis eam intimare Pro his igitur oratam esse volumus caritatis vestre bonitatem quatinus gratia Dei cuius sunt et nostri qui vester sum et ipsorum etiam qui amici vestri et filii esse profitentur quosdam fratres ecclesie in quadam ecclesia a quodam parrochiano vestro illis in elemosinam concessa paterna suscipiatis benignitate et consilium et auxilium prout potestis et scitis amicabiliter prebeatis Quod faciendo Deus omnipotens diu conservet incolumem sanctam paternitatem vestram nostri memorem Valete