Charter Document - 03310042

Charter Document - 03310042


Charter Number: 03310042
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1118 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Radulphus Cantuariensis archiepiscopus filiis comitis de Mellento salutem et Dei benedictionem et suam Sciatis quod pater vester cum in extrema infirmitate sua laboraret a me concilium de salute animae suae requisivit et inter caetera que mihi et episcopo de Lescicestra confessus est peccata hec quoque que in ecclesia de Cruce sancti Leufridi deliquit in praesentia nostra lachrimabiliter conquestus est unde concilio nostro quicquid in eadem villa tenebat praeter vineam sub testimonio nostro pro remissione peccatorum suorum ipsi ecclesie concessit et poenitentiam ex hoc quod in praefatam ecclesiam delequerat humiliter requisivit Nos itaque qui huius rei testes sumus laudamus et consulimus vobis ut vos animam patris vestri sicut boni filii diligentes ea que ipse concessit eadem concedatis et qui corpus que dum viveret amastis amate nunc animam eadem bene custodiendo que pro salute sua constituit