Charter Document - 03310032
Charter Number: | 03310032 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1093 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
+ Quoniam edax oblivio et temporum volubilitas solet exterminare et de medio tollere quod bene canoniceque patratum est curavimus aliquid memorie tradere quod sancte valeat ecclesie prodesse Ego igitur Anselmus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et Anglie primas volo et auctoritate apostolica confirmo quidquid monachi sancti Walarici habent in Anglia ex dono regis Willelmi illius scilicet Willelmi qui Anglos sibi subiugavit et baronum eius qui secum venerunt et in elemosina aliquid eidem sancto dederunt vel Deo annuente habituri sunt Habent siquidem prefati monachi in Exsexia xii hidas scilicet ex dono Willelmi regis et in Cantebrugescir ii hidas et dimidiam et xx acras ex dono Guidonis de Reimecurt Hoc inquam ita confirmo ut quicumque istud donum amaverit servaverit et defenderit celestem obtineat benedictionem Et econtra si quis inminuerit aut contra monachos insurrexerit et aliquam violentiam eis pro hoc intulerit nisi ab hac resipiscat presumptione cuiuscumque conditionis dignitatisve sit maledictionem cum Dathan et Abiron sortiatur et anathema sit Hoc quoque feci domni Arnulfi abbatis supradicti sancti humili petitione et multorum sancte ecclesie fidelium consilio prece et ammonitione Et ut istud ad quoscumque hec carta pervenerit ratum habeatur proprio sigillo signavi et munivi