Charter Document - 03310031

Charter Document - 03310031


Charter Number: 03310031
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1094 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Anselmus gratia Dei archiepiscopus R reverendo episcopo Linc et omnibus qui volunt scire veritatem de corpore beati Neoti confessoris salutem Sciatis pro certo quia ego ipse cum abbas essem Becci requisivi in Neotesberia in scrinio quod vocant feretrum et inveni ossa sancti et pretiosi confessoris Neoti et statim reposui ea in eodem scrinio excepto uno brachio quod dicitur esse in Cornu Gallie et excepto modico quod mecum propter memoriam et venerationem eiusdem sancti retinui et diligenter serato scrinio intus clausis eisdem ossibus et tuli mecum clavem ad ecclesiam Becci ubi usque in hodiernum diem studiose servatur Precor autem ut omnes quibus Deus opportunitatem dabit et requisiti fuerint aliquod auxilium prout Deus illis inspirare dignabitur aut in facto aut in verbo ad construendam eiusdem sancti confessoris ecclesiam impendant et nullus eis qui opus eiusdem ecclesie procurant vel ad hoc auxilium querunt aliquo modo molestus existat quatinus unicuique Deus in vita eterna retribuat et idem sanctus pro illis apud Deum sicut illis scit expedire intercedat Nos quoque quantum possumus Deum suppliciter exoramus ut omnibus qui eidem ecclesie aliquod auxilium impendent suam tribuat benedictionem et peccatorum eorum absolutionem Valete