Charter Document - 03310026

Charter Document - 03310026


Charter Number: 03310026
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1096 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p365)

Charter:

Anselmus gracia dei archiepiscopus Cantuarie Haimoni vicecomiti et omnibus baronibus regis Francigenis et Anglis de Comitatu de Chent Salutem Sciatis quod ego concedo ecclesia Sancti Andree et episcopo Gundulfo de Rouecestria omnes illas consuetudines et leges quas habuit de antecessore meo Lanfranco archiepiscopo in scoto et in opere castri et in ponte et omnia jura episcopalia illi pertinentia in maneriis nostris et clericis et laicis sui episcopatus sicut unquam melius vel honorabilius habuit ea Et monachis ejusdem ecclesie do de meo dominico ecclesiam de Northflete et quicquid ad eam pertinet in terris et in decimis et in oblationibus et in omnibus aliis rebus Et de piscaria de Gillingeham unde monachi solebant dare xl solidos per annum antecessori meo perdono eisdem monachis xxxv solidos ut habeant eos ad victum eorum Et eidem supradicto episcopo Gundulfo concedo quandam terram valentem xx solidos per annum in nostro dominico manerio de Heisa quod est in Middlesexa Testibus Ernulfo priore Joseph Eadmero monacho Cantuariensis Baldewino de Tornac monacho Becc Willelmo archidiacono Cantuariensis Aschetillo Roffensi archidiacono Willelmo de Einesforth Godefrido de Falchenham